Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.77 Cic. Fam. 13.78 (English) >>Cic. Fam. 13.79

Scr. Romae in. a. 708 (46). M. CICERO ALLIENO S. 13.78.1 Democritus Sicyonius non solum hospes meus est sed etiam, quod non multis contigit, Graecis praesertim, valde familiaris ; est enim in eo summa probitas, summa virtus, summa in hospites liberalitas et observantia, meque praeter ceteros et colit et observat et diligit. Eum tu non modo suorum civium verum paene Achaiae principem cognosces. 13.78.2 huic ego tantum modo aditum ad tuam cognitionem patefacio et munio ; cognitum per te ipsum, quae tua natura est, dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis. peto igitur a te ut his litteris lectis recipias eum in tuam fidem, polliceare omnia te facturum mea causa. de reliquo si, id quod confido fore, dignum eum tua amicitia hospitioque cognoveris, peto ut eum complectare, diligas, in tuis habeas. erit id mihi maiorem in modum gratum. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.77 Cic. Fam. 13.78 (English) >>Cic. Fam. 13.79

Powered by PhiloLogic